Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

21.17 minus sex milia hominum inde effugerunt; caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
21.18 Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
22.1 magna victoria laetaque Romae fuit.
22.2 litteris adlatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu vis hostium ingens illata est.
22.3 quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis qliae quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
22.4 consul alter cum autllmno autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.
22.5 ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant.
22.6 nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant,
22.7 et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non mnodo modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto mari se audebant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi