Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

18.1 ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque arma illata,
18.2 et quod tur tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit “ultro tibi intulerunt arma?”
18.3 insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quae habenda apud regem esset. “aetas” inquit “et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit.
18.4 ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem; sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen baud haud minus quam Romanum nobile sentietis.”
18.5 ita dimisso legato Philippus auro,
18.6 argento quaeque coacervata alia erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem invasit, ut repente, proditos rati, rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent,
18.7 repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
18.8 quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi