Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

14.9 id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit impetravitque ab eo, ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur.
14.10 hic exercitus primo terrain terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum ea prima fuit; posted postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum.
14.11 Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit.
14.12 civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes citu insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
15.1 in contionem extemplo populus vocatus, ut rex, quae vellet, coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum,
15.2 de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut sipiificationibus significationibus adclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis.
15.3 in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum,
15.4 quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi