Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 30

15.3 ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset,
15.4 aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat,
15.5 et mixtur mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse, quam vir uxori debuerit; quoniam eius arbitrium, qui possint, adimant, secundam fidem praestare, ne viva in potestatem Romanorum veniat. memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum,
15.6 quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset,
15.7 “accipio” inquit “nuptiale munus, nec ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem.”
15.8 non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.
15.9 quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur nunc,
15.10 quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem, quam necesse fuerit, fecerit, leniter castigat.
15.11 postero die ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi