Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 3

61.2 non Appio duce rem geri, sed consule Valerio ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. ostenderent prioribus proeliis per duces, non per milites stetisse, ne vincerent;
61.3 turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes et domi quam foris servitutem magis timuisse.
61.4 unam Verginiam fuisse, cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis; at, si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore;
61.5 nolle ominari, quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis admonebat, ut, ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent
61.6 ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse, quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus inminutam virtutem populi Romani esse.
61.7 haec ubi inter signa peditum dicta dedit, advolat deinde ad equites: “agite, iuvenes,” inquit, “praestate virtute peditem, ut honore atque ordine praestatis! praestatis.
61.8 primo concursu pedes movit hostem, pulsum vos inmissis equis exigite e campo! campo. non sustinebunt impetum et nunc cunctantur magis quam resistunt.”
61.9 concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi