Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 3

58.7 subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat, cum iniustae vindiciae a collega dicerentur.
58.8 plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit. testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.
58.9 Op. pius quoque ductus in vincula est et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit. bona Claudii Oppiique tribuni publicavere. collegae eorum exilii causa solum verterunt:
58.10 bona publicata sunt. et M. Claudius adsertor Verginiae, die dicta damnatus ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exulatum abiit, manesque Verginiae,
58.11 mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
59.1 ingens metus incesserat patres, vultusque iam iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis inhibito salubriter modo nimiae potestati
59.2 “et libertatis” inquit “nostrae et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in vincla duci quemquam sum passurus. nam neque vetera peccata repeti iam oblitterata placet,
59.3 cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda cura.”

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi