Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 3

2.10 his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur longam venire noctem ratus, quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere.
2.11 proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat.
2.12 non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatoribus inclinatioribus ad pacem animis ferox multitude multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores esse,
2.13 et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.
3.1 relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint.
3.2 necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset,
3.3 timeri poterat agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
3.4 ab his proxumi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios. cursus clamorque vocantium ad arma baud haud multum a pavore captae urbis abesse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi