Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 3

9.11 “ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse: tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus.
9.12 nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi. non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite cum collega, ut rem integram in adventum consulum differat! differat. ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.”
9.13 agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata consules extemplo arcessiti.
10.1 Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. et auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus domini non extitere.
10.2 debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit.
10.3 iactata per aliquot dies cum in senatu res, tur tum apud populum est.
10.4 cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. tur tum imperatori exercituique honos suus redditus; triumphavit de Volscis Aequisque, triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem iniret.
10.5 anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi