Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 29

34.15 mille ferme, qui primi agminis fuerant, quibus baud haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt;
34.16 ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt.
34.17 inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et divitiis quosdam et genere inlustres.
35.1 eodem forte, quo haec gesta sunt, die naves, quae praedam in Siciliam vexerant, cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse.
35.2 duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne falleret bis relata eadem res; Coelius quidem et Valerius captum Hannonem tradunt.
35.3 Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat, ante omnes Masinissam, insignibus donis donat;
35.4 et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo, quacumque incedebat, populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis,
35.5 late fuso terrore belli, septimo die, quam profectus erat, magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit.
35.6 inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ab oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, ear eam deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi