Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 29

29.6 Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem regis Oezalcen Oezalcem pergrandem natu — ita mos apud Numidas est — pervenit.
29.7 haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.
29.8 ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, extitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis, qui tum obtinebant, certantis.
29.9 is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
29.10 in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
29.11 regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.
29.12 Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis
29.13 et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.
30.1 et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam — Baga ea tempestate rex Maurorum erat — traiecit.
30.2 ab eo supplex intimis precibus auxilium itineri quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi