Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 29

2.3 primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis; dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu.
2.4 sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.
2.5 medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et Romani more suo exercitum cum instruxissent,
2.6 id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias.
2.7 ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quae prior in dehiscentem intervallis hostiulm hostium aciem equites emisisset, Ser.
2.8 Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat.
2.9 ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantur tantum moratus, dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est,
2.10 ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab laevo cornu esse;
2.11 iam missum ab se Ser. Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi