Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

41.3 cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit?
41.4 nisi aut Hamilcar iannibali Hannibali dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam haec — modo contingat, ut te consule vincamus — futura est.
41.5 ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis?
41.6 ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.
41.7 nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse, qui aliud bellum maluerit.
41.8 auin quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circumitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?
41.9 hoc et natura prius est tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum; pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aslis aliis inferatur.
41.10 si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi