Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

36.8 ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt turbatosque hostes
36.9 et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur;
36.10 nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam.
36.11 in ipsis quoque trepidaturn trepidatum navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt;
36.12 multique adnantes navibus, incerto prae tenebris, quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt.
36.13 postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingentos homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.
37.1 Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios — hand haud procul a Gadibus is locus abest — classe adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum,
37.2 infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit;
37.3 inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebant — traiecit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi