Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

33.9 quod relicum peditum erat, obliquo constituerunt colle. Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium acies esset, qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum:
33.10 equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset, inutilem fore.
33.11 itaque imperat Laelio, ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque, quantum possit, equestrem a pedestri pugnam;
33.12 ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.
33.13 moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum. neque ante circumductos sensere, quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere.
33.14 ita duo diversa proelia erant: duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant.
33.15 Hispanorum cum neque pedes equiti nec eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus eampo campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte — iam enim stratae pedestres copiae erant — nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit, qui in valle pugnaverunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi