Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

30.3 dum haec ad Baetim fluvium geruntur Laelius interim freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primurn primum e faucibus angustis panditur mare.
30.4 Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam ren rem pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta inmatura proditio est, conprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem devehendos tradit.
30.5 Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur.
30.6 iam fretum intrabat quinqueremis, cum Laelius et ipse in quinqueremi e portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse.
30.7 Poenus in re subita parumper incertus trepidavit, utrum quinqueremem sequeretur, an in hostes rostra converteret.
30.8 ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; ian iam enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes. aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat. neque erat navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi