Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

24.6 motae autem eorum mentes sunt non tum primum, cum de vita imperatoris dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex dintino, ut fit, otio conlecta, et non nihil, quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant.
24.7 ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi?
24.8 flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant.
24.9 omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militiae aut imperio eorum, qui praeerant, gerebatur.
24.10 forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re, quod tribunos, ex contagione furoris baud haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant;
24.11 et ut vim imperil imperii abstulerant, ita speciem dicto parentiun, ultro ipsi imperantes, servabant.
24.12 erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea, quae fierent, et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi