Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

21.1 Marcius inde in barbaros, si qui nondun nondum perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus; Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit.
21.2 gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum, ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum, qui venalem sanguinem habent:
21.3 voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fait. fuit. nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum,
21.4 alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen, ut provocarent, provocative haud abnuerent, traxit;
21.5 quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant pacto inter se, ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt.
21.6 neque obscuri generis homines, sed clari inlustresque, Corbis et Orsua patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.
21.7 Corbis maior aetate erat; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras,
21.8 negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se iadicem iudicem habituros esse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi