Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

17.16 nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.
18.1 magnificumque id Syphaci — nec erat aliter — visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.
18.2 utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus,
18.3 scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse, quod conloquendo finiret, aut de re publica sc quicquam cum hoste agere iniussu senatus posse.
18.4 illud magno opere tendente rege ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, baud haud abnuit;
18.5 cenatumque simul apud regem est, et eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt.
18.6 tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit:
18.7 mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis,
18.8 nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate: eam artem illi viro ad conciliandos animos esse.
18.9 itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse, quam quo modo Africam retineant cogitandum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi