Kitap 28
17.8
quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere annuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano.
17.9
ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum fore, ad Scipionem redit.
17.10
magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
17.11
dignam itaque rem Scipio ratus, quae, quoniam aliter non posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis,
17.12
ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurumum plurimum remis, interdum et leni adiuvante vento in Africam traiecit.
17.13
forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus,
17.14
ancoris positis terrae adplicaret naves, cua cum eonspectae conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quam tumultum ae ac trepidationemr trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt.
17.15
pereussa percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes, quam Poeni ancoras molirentur;