Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

8.2 in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse, quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
8.3 sed vix rationem iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum.
8.4 sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum, in quo si modo congressus cum hostibus sis, viceris.
8.5 quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi; brevi et victoriam baud haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos.
8.6 laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphyliam; Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit.
8.7 inde navibus acceptis ab Achaeis — erant autem tres quadriremes et biremes totidem — Anticyram traiecit.
8.8 inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit.
8.9 baud haud fefellit Aetolos: nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit, in silvas montesque refugit;
8.10 pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi