Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 28

7.5 Romana classis Oreum sese receperat et Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus,
7.6 adeoque inprovisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.
7.7 Attalus inermis atque incompositus eursu cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.
7.8 inde Opuntem rediit deos hominesque accusans, quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset.
7.9 Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent. compositis circa Opuntem rebus Thronium est profectus.
7.10 et Attalus primo Oreum est profectus; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit.
7.11 et Sulpicius Aeginam classem recepit, unde initio veris profectus erat.
7.12 baud haud ma.iore maiore certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Thronium cepit. incolebant urbem eam profugi ab Thebis Pnthioticis; Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoii Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi