Kitap 27
5.11
quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci,
5.12
qui in ad Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in ad Italiam transgressus iungeret se Hannibali;
5.13
in ad eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam.
5.14
haec recitata a consule ita movere senatum, ut non expectanda comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in ad provinciam redeundum.
5.15
illa disceptatio tenebat, quod consul in ad Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum — eum autem in ad Italia terminari — negabant dictatorem dici posse.
5.16
M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret, quem dictatorem dici placeret eumque, quem populus iussisset, diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent.
5.17
cum consul se populum rogaturum negasset, quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebis rogarunt, plebesque scivit, ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur.