Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 27

36.12 summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet. binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria,
36.13 duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;
36.14 duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creavit, in ceteras consules miserunt.
37.1 priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat.
37.2 sub unius prodigii ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Menturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta;
37.3 Menturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
37.4 haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere.
37.5 liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum, quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus, mas an femina esset, natus erat.
37.6 id vero haruspices ex Etruria adciti foedum turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcaa arcam condidere provectumque in mare proiecerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi