Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 27

4.8 dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire.
4.9 iis quoque quae darentur, portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.
4.10 et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M’. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
4.11 multa ea aestate, qua haec facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, lovis Iouis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum;
4.12 isdem ferme diebus Anagniae terram ante portaM portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad Compitum compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;
4.13 Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo exultasse; exsultasse;
4.14 Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse.
4.15 haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi