Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 27

28.2 ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus, et morte conlegae et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit.
28.3 ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.
28.4 anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne cui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios, occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:
28.5 ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius consuls consulis Salapiam venerat, quam litterae ab lannibale Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte, quae diem ilium illum secutura esset, Salapiam venturum; parati milites essent, qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset.
28.6 sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio —
28.7 perfuga autem Romanus erat — , ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt,
28.8 custodias viiiliasque uigiliasque in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat opponunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi