Kitap 27
17.5
Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe, quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simal simul cum universis malebat.
17.6
ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.
17.7
et armorum adfatim erat, et captorum Carthagine et quae post captam ear eam fecerat tanto opificum numero incluso officinis.
17.8
cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus — iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat — ducere ad hostem pergit.
17.9
per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt.
17.10
Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti ear eam velut primam occasionem raptam:
17.11
scire enim se transfugae nomen execrabile veteribus sociis, novis suspectun suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen faciat.
17.12
mierita merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares.