Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

49.14 tum Scipio “meae populique Romani disciplinae causa facerem” inquit, “ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur;
49.15 nunc ut id curem inpensius, vestra quoque virtues uirtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis.”
49.16 spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique baud haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
50.1 Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo eximia forma, ut, quacumque incedebat, converteret omnium oculos.
50.2 Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam ear eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat.
50.3 extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentis adloquitur:
50.4 “iuvenis” inquit “iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi ear eam cordi esse et forma faceret fidem,
50.5 quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo.
50.6 fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentisque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi