Kitap 26
44.5
trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit. multae stationes pavore atque fuga desertae sunt, relictique muri, cum, qua cuique erat proximum, desiluissent.
44.6
quod ubi egressus Scipio in tumulum, quern quem Mercuri vocant, animadvertit, multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
44.7
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis — ingens enim iam vis omnis generis telorum e muris volabat — ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt,
44.8
quodque plurumum plurimum ad accendendos militurn militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
44.9
itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant.
44.10
et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars urbig urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam vis adhibere poterat.
44.11
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.
45.1
inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat.
45.2
sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.