Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

42.1 hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus, ceteras omnes copias — erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites — Hiberum traiecit.
42.2 ibi quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris tamn tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit,
42.3 urbem cur cum ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico apparatu plenam — ibi armna arma ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant — ,
42.4 sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora, qua nostro adiacet mari.
42.5 nemo omnium, quo iretur, sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
42.6 septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est siaul simul terra marique. castra ab regione urbis, qua in septentrionem versa est, posita; his ab tergo — nam frons natura tuta erat — duplex vallum obiectum.
42.7 etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duomilia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus mille et ducentos passus in latitudinem patens.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi