Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

30.6 dein, cum id neque terra neque maria omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiena totiens id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet.
30.7 si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cur cum populo Romano gessissent,
30.8 quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse?
30.9 certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse, bona quoque multis adempta,
30.10 ita ut ne nudo quidemr quidem solo, reliquiis direptae fortunae, alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos, ut, si nequeant omnia, salter saltem quae compareant cognoscique possint; restitui dominis iubeant.
30.11 talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consulI consuli possent,
30.12 Laevinus iussisset, “maneant immo,” inquit Marcellus, “ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripts, bella gerimus, at victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.”

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi