Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

29.8 deprecari senatus praeiudicium: nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae inicum iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?
29.9 ita senatus, cum, quid placeret, magis ostendisset quam decresset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum,
29.10 rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut, ex quo primus post adversa omniasecundae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.
30.1 Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt in gratiam publicam avertentes;
30.2 Hieronymum ac postea Hippocraten atqup atque Epicyden tyrannos cum ob alia tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob ear eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum,
30.3 et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab tyrannis interfectos.
30.4 ear eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis.
30.5 numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem, cum vellet, ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi