Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

22.14 eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperil imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
22.15 centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit, parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.
23.1 praetoria inde comitia habita. P. Manlius Vulso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.
23.2 forte ita incidit, ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. —
23.3 ludi Apollinares et priore anno fuerant et, eo anno ut fierent, referente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum voverentur. —
23.4 eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Victoria, quae in eulmine culmine erat, fulmins fulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant, haesit neque inde procidit.
23.5 et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
23.6 ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. — Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi