Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

12.14 non cum Reginis neque Tarentinis bellum gestures gesturos transisse Alpis; ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando.
12.15 in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis proposita mercede eam professis operam dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae iam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret,
12.16 mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre:
12.17 id unum ex iis, qui sibi rem aperuisset, arguere sese paratam esse. products productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci et~ et parari videret,
12.18 fassus id ita esse, litteraeque prolatae et additum etiam indicio,
12.19 quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur. conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi