Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 26

1.1 Cn. Fulvius Centimalus Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt.
1.2 Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant, decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant abscederent prius quam expugnassent.
1.3 ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens,
1.4 sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum.
1.5 et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium;
1.6 prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet;
1.7 si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius propraetor in Sicilia praeesset,
1.8 dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.
1.9 C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretae et supplementur supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
1 / 86 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi