Kitap 25
37.10
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris etl et inutiles se proiecissent fletus potius, quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent:, cum subito clamor tubarumque sonus —
37.11
iam enim rope prope vallum hostes erant — exauditur. inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma, ac velut accensi rabie concurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem incurrunt.
37.12
extemplo inprovisa res pavorem incutit Poenis mirabundique, unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victims uictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae —
37.13
ad haec tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida inpressione pulsi terga vertunt.
37.14
et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde in castra avidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit.
37.15
Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt. par neglegentia in castris custodiendis fuit;