Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 25

36.10 ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
36.11 trudentes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant.
36.12 pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur; magna pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt.
36.13 Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos. —
36.14 anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio undetricensimo undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit;
36.15 quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades;
36.16 Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.
37.1 cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae viderentur, vir unus res perditas restituit.
37.2 erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger iuvenis animique et ingenii aliquanto quam pro fortuna, in qua erat natus, maioris.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi