Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 25

36.2 revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit.
36.3 ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptisa receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
36.4 dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant: apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse,
36.5 circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset;
36.6 nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet;
36.7 omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circunmdabant circumdabant cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.
36.8 Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit,
36.9 cum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium illud vix femiisg feminis puerisve morandis satis validum distraherent diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas. haec contemptim duces increpabant;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi