Kitap 25
35.2
quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes.
35.3
ad Romanoa Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio qualis iam praesagientibus animis inminentis malj mali esse solet.
35.4
imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem,
35.5
nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur potuisse?
35.6
quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium, non posset, ipseT ipse certe cum fratre coniungeret copias?
35.7
his anxius curig curis id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde, quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter.
35.8
luce ut sen. serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen;
35.9
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiae adsequerentur.
36.1
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multumt multum procederetur et nox iam instaret,