Kitap 25
30.4
motus his Moericus, cumi cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus; ab aliis ad Marcellum deductus cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.
30.5
tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque, neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiae serventur, opportuna dividenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt.
30.6
partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus. id ut scirent Romani, fecit.
30.7
itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam assit exponique milites regione portae, quae prope fontei fontem Arethusam est.
30.8
hoc cum quarta vigilia factum eset esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepi;set recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis noenia moenia Achradinae adgreditur ita,
30.9
ut non eos solum, qui Achradinam tenebant, in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum.
30.10
in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud niagno magno certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.