Kitap 25
29.7
ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat: diutius ille multo amicus fait fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam t re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.” Omnia omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos;
29.8
inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae tradi se Romanis rati mercennariorum quoqa quoque militum auxilia in eundem compulere metum;
29.9
arreptique armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit, irati interfecere atque omnia, quae in promptu erant, diripuerunt.
29.10
tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent. sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
30.1
in tempore legati a Marcello redierunt falsa eos suspicione incitatos memorantes, nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse.
30.2
erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus, Moericus nominee. nomine. ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris_ arbitris Moericum nanctus primum, quo in statu reliquisset! reliquisset Hispaniam — et nuper inde venerat — , exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis.
30.3
posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti lubeat. contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso?