Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 25

22.8 is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descendit. ita tria praetoria circa Capuam erecta; tres exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant,
22.9 ut postremo portis muroque se contineret Campanus.
22.10 prius tamen, quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi, qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque, ut tunc salter saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
22.11 consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae, ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent, ut, qui eorum vellent, exirent a Capua suasque res secum inde ferrent.
22.12 liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent, hostium futuros numero.
22.13 ea pronuntiata Campanis atque ita spreta, ut ultro contumelias dicerent minarenturque.
22.14 Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.
22.15 ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad enm eum venerunt querentes simul orantesque. quibus lgannibal Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi