Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 25

16.14 locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.
16.15 Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitatur.
16.16 hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit.
16.17 tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute.
16.18 reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
16.19 id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, an toti a patiendo expectandoque eventu in impetun impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostiurn hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant.
16.20 Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui ear eam victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum.
16.21 inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto — nam ne scuta quidem secum extulerant — in hostis impetum fecit. maior quam pro numero hominum editur pugna:
16.22 iaculis maxime aperta corpora Romanorum, et cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi