Kitap 25
16.6
is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset.
16.7
ad Magonem, qi qui in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum natum tegendis insidiis, quo cum paucis Gracchum adducturum ait:
16.8
Mago ibi pedites equitesque armatos — et capere eas latebras ingentem numerum — occuleret.
16.9
loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est.
16.10
Flavus ad Romanum imperatorem venit. rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse. omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent,
16.11
persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset.
16.12
veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos: nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse.
16.13
quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum! ignotum? haec ab sese dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.