Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 25

13.9 qui cum auditis quae ad Capuam agerentur, inter se comparassent, ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus.
13.10 ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et servis sublatum.
13.11 his satis compertis consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent: castra Punica oppugnanda esse.
13.12 quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt, ut, si in piano plano castra posita essent, baud haud dubie primo impetu capi potuerint.
13.13 altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant.
13.14 luce prima proelium ingens accensum est. nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis per ardua hostes.
14.1 vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
14.2 itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi