Kitap 25
11.5
tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat. nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur.
11.6
plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.
11.7
inde opus nullo prohibente fieri coeptum: fossa ingens ducta, et vallum intra ear eam erigitur; modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent.
11.8
reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuvaret. ipse profectus cum ceteris copiis ad Galaesum flumen — quinque milia ab urbe abest — posuit castra.
11.9
ex his stativis regressus ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut cetera, tuta, sed loco piano plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. curn cum iam machinationum omni genere
11.10
et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum, ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt. isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
11.11
reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paeneinsula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.