Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 24

18.11 qui hastae huius generisi generis adsueverant, hortatique censores sunt, ut omnia per — : inde agerent locarent, ac si pecunia in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse.
18.12 convenere deinde domini eorum, quos Ti.. Ti. Sempronius ad Beneventum manu emiserat, arcessitosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut pretia servorum acciperent; ceterum non ante quam bello confecto accepturos esse.
18.13 cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo,
18.14 deinde viduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide. inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
18.15 manavit ea privatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes vocarent qui accepisset.
19.1 Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
19.2 praeerat Statius Metius missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.
19.3 nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit, altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse, qui Campanis opponatur;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi