Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 23

38.2 cum praeter Cumas velis ferrentur neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit.
38.3 cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae.
38.4 consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit.
38.5 cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent, et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
38.6 cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
38.7 captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.
38.8 his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos,
38.9 triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello;
38.10 si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi