Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 23

22.1 cum cetera, quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent,
22.2 tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt.
22.3 neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent.
22.4 cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiarm etiam civium, ex quibus in patres legerentur,
22.5 conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur.
22.6 ear eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;
22.7 et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter fecturum,
22.8 Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi