Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 23

12.16 ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?”
12.17 cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”
13.1 cum id nescire Mago diceret, “ Nihil nihil facilius scitu est” inquit. “ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?”
13.2 cum id quoque negasset, “Bellum igitur” inquit “tam integrum habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus.
13.3 quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt: Lutatio
13.4 et Postumio consulibus devicti ad Aegatis Aegates insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, , nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat nemo?
13.5 ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu accipienda, habeo, quid sententiae dicam; si de iis, quae Mago postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.”

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi