Kitap 22
51.3
quam ut ear eam statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse.
51.4
tum Maharbal: “non onmia omnia nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.” mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.
51.5
Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.
51.6
iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt;
51.7
quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;
51.8
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruertisque obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
51.9
praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiemi rabiem ira versa laniando dentibus hostem expirasset.
52.1
spoliis ad multum diei lectis Hannibal adt ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primumi primum bracchio obiecto flumine eos excludit.
52.2
ceterum abi omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta.